monumenta.ch > Plinius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 54
{XVI} sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod Pseudodecimianum cognomine mammosa, Liceriana, Seviana et quis ex iis nata sunt Turraniana, longitudine pediculi distantia, Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appellantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Liceriana.